라틴어 문장 검색

Favorinus ita fabulatus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 4:1)
Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, Nolite, inquit Taurus, haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XIII 8:1)
Atque ubi percontatus est quam diutinum puerperium et quam laboriosi nixus fuissent, puellamque defessam labore ac vigilia somnum capere cognovit, fabulari instituit prolixius et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 5:2)
Atque illi laeta, ut mos eius fuit, inter fabulandum venustate:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:1)
Quod genus profecto ille homo est, qui de petorritis nuper argutissimas nugas dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXX 3:1)
Certe quisquis is fuerit qui istas nugas concinnaret ultra pedantium sapit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 10:3)
Quod enim prudenter animadvertit quidam, fabulas et superstitiones et nugas quas nutriculae pueris instillant, mentes eorum etiam serio depravare:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 34:6)
Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)
Hinc quoque emanat et illud, quod reges saepenumero desideria sibi ipsis creent, atque ad nugas animum adiiciant:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:7)
Si coloniam plantes ubi barbari sedes suas habeant, neutiquam eos nugis tantum et tricis concilies, sed iusticia et modis gratiosis demerere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:50)
Tertium et ultimum hoc est, nugas meros dico si quis existimet mutuationem pecuniarum facilem, non admisso foenore, fieri posse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 5:12)
Quantum autem ad schemata et figuras ex varii coloris terra distinctas quae subiaceant fenestris aedificii, nugae plane sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 4:8)
quos more prisco apud iudicem fabulantis non auditores sequuntur, non populus audit, vix denique litigator perpetitur:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 3:1)
quantum humilitatis putamus eloquentiae attulisse paenulas istas, quibus adstricti et velut inclusi cum iudicibus fabulamur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:2)
nam et ad communionem sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et histriones aut etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius aretalogos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 74장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION